PISCIS

PISCIS
I.
PISCIS
Graecis dictus Νότιος, i. e. Australis, ut et Hygino in Poet. Astron. et Ciceroni in Arateis; Germanici Interpreti Magnus, qui de eo sic scribit. Piscis magnus, cuius nepotes dicuntur Pisces. qui in circulo Zodiaco constituti sunt, dicitur in astra collocatus, eo quod decidens in Boeth stagno Phacetis, filia Veneris, in Piscem sit transfigurata, quam Syriam Deam nominaverunt. Subiungit dein, Quidam autem dicunt, quod de stagno filiam Veneris servaverit. Unde hucusque hodie Pisces argenteos Syri in templo sacraverunt. Ubi quam ridiculum, inquit Vossius, ac iosocum, quod ait huius Piscis illos Zodiaci Pisces esse nepotes. A' quo paulum abit hyginus, cum filios facit. Sic enim de hoc Australi Piscie scribit: Eratosthenes autem ex eo pisce natos hos esse dicit. Non minus in Meridionalibus sideribus, ac canis, honore cultus est divinô. Voss. Idolol. l. 2. c. 36. Sic inter Zodiaci signa, Pisces duo, a Veterib. dicuntur Dii Syri. Germanicus in Arateis.
——— ——— Et Syriae duo numina Pisces.
Quae Numina sunt Venus et Cupido. Hyginus Poetic. Astronom. c. 30. Diogenetes Erythraeus ait, quôdam tempore Venerem cum Cupidine ad flumen Euphratem venisse, et eôdem locô repente Typhona giganta apparuisse: Venerem autem cum silio in flumen se proiecisse: et ita figuram piscium formâ mutâsse: quô pactô periculo esse liberatos. Itaque postea Syros, qui his locis sunt proximi, destitisse pisces esitare, quod venerantur eos capere: ne simili causâ aut Deorum praesidia impugnare, aut eos ipsos captare videantur. Aliter tamen ex Nigidio Germanici Interpres, qui ait hos esse Pisces, qui ex Euphrate evolverunt ingens ovum illud, unde, cum columba ei insedisset, post aliquot dies, nata est Dea Syria, quae dicitur Venus: eoque Syros Piscium et columbarum esu abstinere. Quia vero ab eo tempore Syri capturam piscium aversati; hic Poeta incertus Ἀνθολ, l. 6. Tit. περὶ Ἁλιέων, rete suum Syriae Deae dicâsse, ait: Sed
Ἁγνὸν ἀπ᾿ ἰχθυβόλου θήρης,
Purum a venatione Pisces capiente.
Qui vero pisces esitarent, tumorem a Dea iis immitti credebant. Unde Martialis, l. 4. Epigr. 43. v. 7.
Iuro per Syrios tibi tumores.
Et Persius, Sat. 5. v. 187.
Incussêre Deos inflantes corpora. ——
Ideoque, si forte aliquando incontinentiâ ducti pisces comedissent, saccô operti ac in sterquilino sedentes, Deam placabant, ut membrorum hunc tumorem averteret, quamadmodum diserte Menander ait apud Porphyrium, de Abstin. Animal. l. 4. vide quoque Plut. der Superstit. Atque hinc timidos Syros appellat Ovid. Fastor. l. 2. v. 473.
Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis,
Ne violent timidi piscibus ora Syri.
Vide Iac. Ouzelium, Animadversion. ad Minucium Fel. p. 178. et 179. Adde Scaligerum ad manilium, Salmas. in Polyhistora, Voss. Oper. cit. supra in vocibus Atergatis, ac Phacetis: Derceto quoque
quam a morte Piscis figurâ a Syris cultam fuisse, idem Voss. late ostendit, l. 1. c. 23. Imo et alios Pisces ab eadem gente fuisse pro Diis habitos docet Xenoph. Expedit Cyri, l. 1. ubi ait, Chalum amnem fuisse plenum piscium magnorum et mansuetorum, οὓς Σύριοι θεοὺς ενόμιζον, Quos Syri pro Diis habebant. De Aegyptiis idem docet Strabo, l. 17. ubi Lepidotum et Oxyrynchum ab universis Aegyptiis: Latum vero, Nili incolam, a solis Latopolitanis: ut φάγρον a Syenitis Clemens Alexand. coli scribit. Causam cultûs suggernte Aelianô, quia praevertant Nilum, atque Aegyptios animi pendentes recreent: et quia ab aliis Piscium abstineant, de Animal. l. 10. c. 19. De Anguillae veneratione tesctis Herodotus est in Euterpe, ob quem cultum lepide in Lycone Comoedia Aegyptios risti Antiphanes, apud Athenaeum, l. 7. De Crocodili honoribus, multa Vossius, Opere cit. l. 3. c. 74. Syrorum Aegyptiorumque exemplum secutos Lydos, indigitare videtur Varro, de Re Rust. l. 3. c. ult. Sic hi loculatas habent Piscinas, ubi dispares disclausos habeant Pisces, quos proinde ut sacri sint, ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi Varro ad tibicinem Graecum gregatim venisse dicebas, ad extremum littus, atque aram, quod eos capere audebat nemo. De Syrophoenicibus Clemens Alex. Admonit. ad Gentes, τοὺς ἰχθῦς inquit, οὕτω ςέβουςι, περιττῶς, ὡς Η᾿λεῖοι τὸν Δία. De Trogloeytis, Plin. l. 9. c. 10. Troglodytae cornigeras (testudines) habent ———— ad quos adnatant, ut sacras, adorant, etc. Sed non si sancti crederentur, eo habebantur pro Diis. ait Vossius, Opere eod. l. 4. c. 51. Taceo de sideribus, praeter supra memoratos, annumeratos a Veteribus et divinis honoribus excultos, Delphinum, Cetum, qui Germanico Bellua Ponti, Hydram, de quibus Idem, l. 3. c. 36. Nereides item ac Tritones, inter Numina habitos, l. 4. c. 5. de quibus omnibus, praeter Auctorem hunc saepius laudatum, vide Plin. l. 9. c. 4. et 5. Item, l. 36. c. 5. Aelian. Histor. Animal. l. 13. c. 21. Pausaniam in Boeoticis, Alex. Neapolitanum, Genial. Dierum, l. 3. c. 8. Vinc. Chartarium Regiensem de Deorum Imag. quem Latine reddidit Ant. Verderius Rondeletius, de Pisc. mar. l. 16. c. 20. 21. 22. Gesnerum in Hist. Aquatilium c. de Hominibus marinis, et altero de Nereidibus alioque de Tritonibus, etc. De Sirenibus vide iterum Voss. l. 3. c. 99. Coeterum, Homerus de iis agens, qui temporibus vixissent Troianis, licet Ilium foret prope Hellespontum, ubi piscatio nobilis, nullos tamen inducit Piscibus vescentes, ne homines quidem Insulares, uti Ithacenses: imo ne molles quidem Phaeaces illos. Unde Eubulus. Comicus rogat,
Ἰχθῦν δ᾿ Ο῞μηρος ἐςθέοντ᾿ εἴρηκε ποῦ
Τινὰ τῶ Α᾿χαιῶν;
Homerus ubinam quemquam Achivorum refert
Edisse Pisces?
Quod sactum ideo Vossius vult, quia praecipuae essent Piscium delitiae, quibus animus frangi solet. Saltem de sociis Menelai ac Ulyssis Odyss. μ. piseationi se dedisse refert, sed causam in famem reicit. Veteres etiam Romani, quos cascos dicebat Ennius, Piscibus abstinuerunt. Atque inde est, quod Deam Carnam, carnis ac vitalium praesidem, non piscibus, sed fabaceâ ac laridô placabant. Ovid. Fastor. l. 6. v. 170.
Prisca Dea est, aliturque cibis, quibus ante solebat,
Nec petit adscitus luxuriosae dapes
Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
Ostreaque in conchis tuta fuêre suis.
Recentioribus vero in delitiis fuêre, unde eosporro ac cepis, vili et plebeio cibo opposuit Horatius, l. 1. Ep. 12. ad Iccium. v. 20, Imo magnum quoquedelitiarum in illis discrimen. Tandem enim sorduêre etiam mugiles et lupi ac vix Piscinae laudabantur nisi quae marinos haberent Pisces, vide Varronem, de Re Rust. l. 3. c. 3. et Columenllam, l. 8. c. 16. ut et supra ubi de Piscinis. eodem pertinet Catonis querimonia, apud Plut. Sympos. l. 4. Problem. 4. Pluris venire piscem, quam bovem; Nempe Piscibus luxum metiebantur, unde et ganeorum Proverb. Σημερον ἀκτάσωμεν, Hodie littorisemus. Et tolerabile fuisset illlud studium, nisi peregrinis lavitiis ingluviem exsatiandam duxissent, ut in Sat. Varro ostendit, quando e lucrino lacu conchylia, e Benaco anguillas, alosas e Tiberi; asellos Pessinunte, Rhodô acipenserem, rhombos Ravennâ, accersebant. Iuvenalis, Sat. 5. v. 94.
Atque ita defecit nostrum mare, dum gula saevit
Retibus assiduis, penitus scrutante macellô
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere Piscem.
Et quantum illud, quod Apicius in sociorum garo necari mullos praecellens putavit atque e iecore eoruam alecem excogitare provocait. Quod Asinius Celer, hôc pisce prodigus, Caiô Principe, unum mercastus est octo milibus nummum? Plin. l. 9. c. 17. Quod Hortensius muraenam exanimatam flevit? et Antoniae Drusa muraenae, quam diligebat, inarues addidit: cuius prepter Famam nonnulli Baulos videre concupiverunt, eôd. l. c. 55. Et quidem Scaro, inter saxatiles, imo in Piscibus universis, primae datae sunt: quam honorem tamen serius adeptus est, cum prius penes Acipenserem esset, nempe ignotô adhuc Scarô Romanis, qui e Siculo vel Carpathio mari advehebatur. Unde Plinius, l. 9. c. 17. Scarus principalis hodie, sed hac de re infra aliquid dicetur, in voce Scarus. Inter littorales Mullus magni habitus; de quo placet afferre Senecae locum e l. 3. Natural. Quaest. c. 17. Quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quoties naturam aut mentitur aut vincit? In cubili natant pisces et sub ipsa mensa capitur, qui statim transferatur in mensam. Parum videtur recens mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Vitreis oliis mclusi offeruntur, et observatur morientium color, quem in multas mutartiones mors luctante Spiritu vertit. Alios necant in garo et condiunt vivos etc. Plura, praeter Auctores
iam laudatos, vide apud Plinium, totô librô 9. et Voss. de Orig. ac progr. Idolol. l. 4. capp. prior. 51. Auctorem item Anonymum Sinae et Europae, c. 42. E quo hoc saltem adicio: In Chekiang sub Hangcheu montem esse Cienking, prope Changhoa, in quo lacus 200. iugerum ob aureolos Pisces celebris, de quibus diximus supra, in voce Aureoli. Nritiam Dominorum suorum habere dicuntur, id quod confirmatur auctoritate Plinii, qui non solum quosdam eorum consuetudine in vivariis ad cibum congregari cum plausu, sed etiam in piscinis Caesaris genera piscium ad nomem venire, quosdam singulos, relert, l. 10. c. 70. Unde Cicero ad Attic. l. 2. Ep. 1. Nostri Principes digitô se caelum putant attingere, si mulli barbati in Piscinis sint, qui ad manum accedant: ac Lucianus de Dea Syr. Οὗτοι δὲ (Pisces indigitat) καὶ ὀνόματα ἔχουςι καὶ ἔρχονται δὲ κεκλημένοι, Hi et nomina habent atque iis vocati adveniunt. Quid quod Simonis nomine Delphini gaudere crediti sunt, qua de re vide Caes. Scaligerum in Aristot. Histor. Animal. l. 2. c. 16. sect. 118. A gula luxus ad vestitum transiit conchyliis, purpuris ac margaritis eo servientibus. Plin. l. 9. c. 35. Sed quota haec portio est reputantibus purpurae, conchylia, margaritas? Parum scilicet faerat, in gulas condi maria, nisi maibus, auribus, capite totoque corpore, a feminis iuxta virisque gestarentur. Ac post aliqua multa, Quin et pedibus, nec erepidarum tantum obstragulu, sed totis socculis (margaritas) addunt: Neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent, ac per uniones etiam ambulent, satis est. Imo ad aedificia eorumque partes et domestica instrumenta. Nam ut de Ichthyophagis nil dicam, quorum aedificiis exstruendis Cetacea inserviebant, Strabo, l. 15. quod et de Arabibus refert, Plin. l. 9. c. 3. Romanis ac Graecis materiam praestiterunt Pisces, praecipue ad lectos, repositoria et similia. Idem, l. 9. c. 11. Testudinum putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire Carbilius Pollio instituit, prodigi et sagatis ad luxuriae instrumenta ingenii.
Martialis, l. 2. Epigr. 67. v. 5.
Gemmantes primâ fulgent testudine lecti.
Hodieque ex conchis margaritiferis cochlearia fiunt ac pocula etc. De usibus Piscium aliis, in re Medica, Militari, Civili, Iudicaria: abusibus item in Philtris et rebus Magicis, vide Auctores praefatos, Vossium inprimis, l. 4. Idolol. c. 49. Quousque Piscium quibusdam duret vita, docet Plin. l. 9. c. 53. Aevi piscium memorandum nuper exemplum accepimus. Paeusilypum villa est Campaniae, haud procul Neapoli: in ea in Caesaris piscinis a Polliono Vedio coniectum piscem, sexagesimum post annum, exspir âsse, scribit Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere etiam tum viventibus. Sed magis id, quod de Lucio pisce retulit Conr. Celtes, primus Germaniae Poeta laureatus, et ex co Conr. Gesnerus praef. operis de Piscibus, perscripsit ad Ferdinandum I. Imperatorem, Caesari nempe Maximiliano I. circa A. C. 1497. in stagno circa Hailprun, captum fuisse lucium piscem, cum annulo ex aere Cyprio in bran chiis sub cute, parte sui splendente, cui inscriptum: Εἰμὶ ἐκεῖνος ἰχθὺς ταύτῃ λίμνῃ παντόπρωτος ἐπιτεθεὶς διὰ τοῦ κοσμητοῦ φεδερίκου β´. τὰς χεῖρας, εν τῇ ε. ἡμέρᾳ τοῦ Ο᾿κτωβρίου αςλ. Sum piscis ille primus omnium huic stagne impositus, manibus Imperatoris Frederici Il. die 5. Octobr. A. C. 1230. Istiusmodi autem annulis seu Inauribus ornatos subinde fuisse pisces non modo ex Plinio supra vidimus, sed et Aelianus Hist. Anim. l. 12. c. 30. docet, cum inquit: Sunt et Pisces in templo Iovis Labradaei, ubi fons nitidus, monilibus et aureis Inauribus ornati; quos anguillas fuisse, innuit, Plin. l. 32. c. 2. et Athenaeus, sub initium l. 8. Vide quoque Casp. Bartholinum de Inauribus Veter. Nec omittendum, Aegyptiis Pisces hieroglyphicum odii, item lasciviae suisse. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annul. in explic. Gemmae 9. Maris quoque Imperii symbolum, unde post infelicem contra Pompeianos Augusti pugnam, Piscem ultro e mari ad pedes eius salientem, Siciliam brevi in potestate eius fore, indigitâsse, legimus apud Xiphilinum: et Servius, Deliadis l. 6. scribit; Atheniensibus in Delo sacrificantibus, lavandis manibus aquam haurientem puerum urnam dem ersisse, ac cume phiala simul cum aqua Pisces effudisset, oraculum redditum fuisse, Marisfore Dominos:
Vince mari, iam Terra tua est.
Vide Nic. Causinum de Symbolica Aegypt. Sap. l. 8. et alibi. De Piscium sideris nota, apud Graecos Latinosque, adi Salmas. ad Soln. p. 1237. ubi Capricornum quoque cum cauda piscis involuta in Veterib. monumentis; aliquando tamen cum recta cauda piscis pingi, ut in annulo Gorlaei 85. et 87. adnotat. Nec omittendum Piscium coquendorum singulare artificium, quod occurrit apud Ael. Lamprid. c. 24. ubi de Heliogabalo, Pisces, inquit, semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditurâ venetâ comedit. Nempe pisces ei sic coqui parârunt, ut non aliô colore mensis inferrentur, quam quô essent vivi, cum in aquis maris versarentur atque hanc vocat Lampridius condituram Venetam: sic dictam a colore Veneto, qui idem est vel adsinis admodum colori maris seu τῷ θαλαςςοειδεῖ. Idem vero luxuriae prodigium, ad mare piscem numquam comedit: in lognissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit: muraenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit, Ibid. De Piscibus volantibus, vide supra Croceus, Loligo, Lucerna, de investitura per Pisces suô locô; de nominibus a piscibus desumptis, itidem supra ubi de Orata Sergio: de nominibus corum pro aetatis ratione variantibus infra, voce Thynnius. Adde quae de Foro, Opsonomis Vendendi iure. PISCES A VETERIBUS PRO DIIS HABITI, EX VOSSIO Anguilla, apud Aegyptios divinô cultu honora est teste, Herodotô in Eut. ut supra dictum. Easdem in Labrodii Iovis fonte monilibus aureisque Inauribus fuisse exornatas, e Plinio, l. 32. c. 2. Ostensum: aureis argenteisque: refert
Athenaeus, Dipnos. l. 8. Carpa, Cassiodoro dicitur Lepidotus, quem ab universa Aegypto cultum esse retro diximus. Cyprinum alii vocant. Cetus, ut et siderum alia, in Deorum numero fuit. Vide Voss. Idolol. l. 2. c. 36. Crocodilus, Aegyptiorum Deus, vide suô locô. Cyprinus, vide hîc paulo supra Carpa. Delphinus, in siderum, atque adeo Deorum numero antiquis quoque fuit. Hydra, similiter. Latus, piscis in Nilo genus, a Latopolitanis civibus pro Numine habitus est. Lepidotus, ab Aegyptiis universis cultus est. Vide hic supra Carpa. Lucius, frequens in Nilo ad modum, Oxyrynchi nomine, non ab Oxyrynchitis modo, sed et a reliquae Aegypti incolis, divinis honoribus est affectus. Oxyrynchus, vide hîc paulo supra Lucius, ita enim eum interpretatur Petr. Bellonius c. 13. Hadriano tamen Iunio est Raiarum genus, quod βάτος ὀξύρυγχος vocavit. Phagrus, Graece Φάγρος, ab Evenitis cultus est: sicut ab Elephantinae in colis Piscis Μαιώτης. Clem. Alexandr. Admonit ad Gentes, et Aelian. de Animal. l. 10. c. 19. Sed pro Evenitis apud Clementem reponivult Syentis Vossius. Testudo, Troglodytis culta, teste Pliniô. l. 9. c. 10. Troglodytae cornigeras habent (Testudines) ut in lyra, annexis cornibus latis, sed mobilibus. quorum, in natando, remigiô se adiuvant. Celtium genus id vocatur eximiae testudinis, sed rarae. Namque scopuli praeacuti chelonphagos terrent. Troglodytae autem, ad quos aednaetant, ut sacras adorant. Tritones ac Nereides. Numina olim marina, nil aliud quam Pisces sunt, humanam formam
imitantes. Vide Plin. l. 5. c. 9. et de Semipisce ac Seminuliere in Frisia capta A. C. 1403. Voss. d. l. l. 4. c. 51.
II.
PISCIS
de Christo, vide supra ichthys.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Piscis — Saltar a navegación, búsqueda El término piscis puede referirse a los siguientes artículos: la constelación de Piscis el signo zodiacal de Piscis Obtenido de Piscis Categoría: Wikipedia:Desambiguación …   Wikipedia Español

  • piscis — (Del lat. piscis). adj. Dicho de una persona: Nacida bajo el signo zodiacal de Piscis. Yo soy piscis, ella es leo. U. t. c. s.) …   Diccionario de la lengua española

  • Piscis — (lat.), der Fisch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Piscis — Piscis, lat., Fisch; pisces, Fische; Piscation, Fischfang; Piscivoren, Fischfresser …   Herders Conversations-Lexikon

  • Piscis — PISCIS, is, Gr. Ἰχθὺς, ύος, mit dem Beynamen Notius, am Himmel, soll der Fisch seyn, welcher die Derceto er halten, als sie des Nachts in das Meer gefallen. Er soll zuerst in dem See bey Barubyx seyn gesehen worden, und die beyden Fische im… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Piscis — (Del lat. piscis, pez.) ► sustantivo masculino 1 OCULTISMO Duodécimo signo del zodíaco representado por dos peces. IRREG. plural piscis ► sustantivo masculino femenino / adjetivo 2 Persona nacida entre el 19 de febrero y el 20 de marzo. * * *… …   Enciclopedia Universal

  • piscis — {{#}}{{LM P30507}}{{〓}} {{[}}piscis{{]}} ‹pis·cis› {{◆}}(pl. piscis){{◇}} {{《}}▍ adj.inv./s.com.{{》}} {{♂}}Referido a una persona,{{♀}} que ha nacido entre el 19 de febrero y el 20 de marzo aproximadamente. {{★}}{{\}}ETIMOLOGÍA:{{/}} Del latín… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • Piscis Austrinus — Saltar a navegación, búsqueda Piscis austrinus Nombre Latino Piscis austrinus Abreviatura PsA …   Wikipedia Español

  • Piscis Park Hotel Ibiza Island (Ibiza Island) — Piscis Park Hotel Ibiza Island country: Spain, city: Ibiza Island (San Antonio) Piscis Park Hotel Ibiza Island The Piscis Park Hotel is centrally located and 100 meters from the beach. It has 696 rooms with balconies and provides either sea view… …   International hotels

  • Piscis Park — (Сан Антонио Абад,Испания) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Avenida Portmany …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”